monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Martyrologium, 11, C. XI KAL. DECEMB <<<     >>> E. IX KAL. DECEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, D. X KAL. DECEMB

1 Natale sanctae Ceciliae virginis, Marci, Aurelii, et Commodi imperatorum temporibus, quae sponsum suum Valerianum, et fratrem eius Tiburtium, ad credendum Christo perdocuit, ac deinde ad martyrium incitavit. Hanc Almachius urbis praefectus post martyrium eorum teneri fecit, et ut thura daemonibus poneret, impelli. Apparitores vero attendentes decorem et prudentiam eius, rogabant eam ne tale decus omitteret. At illa consilium pietatis eis sufficienter insinuans, cum ad credendum Christo permotos cerneret, dicit eis: Ite, dicite infelici Almachio quod ego inducias peto, et intra domum meam faciam venire qui vos omnes vitae aeternae faciat participes. Veniens igitur papa Urbanus, baptizavit plusquam quadringentos promiscui sexus homines. Iterum Almachius beatam Caeciliam sibi praesentari iussit. Et cum insuperabilem eam in confessione fidei permanere videret, iubet ut ad domum suam duceretur, et ibi flammis balnearibus concremaretur. Ubi inclusa die integro et nocte, quasi in loco frigido integra perstitit sanitate, cum semper incendia lignis congestis ministrarentur. Quod audiens Almachius, misit qui eam decollaret: quam spiculator tertio ictu percussit, sed caput eius amputare non potuit, supervixit autem triduo. Tunc sanctus Urbanus corpus eius auferens nocte, sepelivit eam inter collegas suos episcopos. Item sanctae Mederasmae virginis.
Beda Venerabilis HOME