1 | Natale beati Rufi, de quo beatus Paulus apostolus ad Romanos scribit: Salutate Rufum electum, et matrem eius et meam. Item natale sancti Mauri martyris, qui ab infantia Christianus fuit, orationibus et ieiuniis vacans; qui sub Numeriano imperatore et Celerino praefecto diversis poenis maceratus, hoc est, primum fustibus nodosis caesus, deinde plumbatis iussum est maxillas eius contundi; postea in equuleo suspendi, atque ungulis radi, et lampades ardentes lateribus eius applicari, ad extremum vero caput eius amputari. Cuius corpus nocte nautae Africani cognoscentes, ex sua patria ortum, rapuerunt, et volventes eum linteaminibus mundis, cum aromatibus posuerunt in sarcophagum, scripseruntque ad caput eius: Dei et Christi Iesu famulus Maurus, hoc saeculum pro Christi fide relinquens, vitam aeternam acquisivit. Celerinus namque praefectus, nautas iussit comprehendi; at illi omnes fugerunt. Tunc iussit navem, in qua martyris corpus erat, sarmentis impleri, et igne supposito, in medio mari comburi; sed gubernante Domino, martyrem suum, ubi voluit, ad portum salutis perduxit. |