1 | Romae sancti Pontiani papae, qui Maximino adversus Ecclesiarum sacerdotes persecutionem commovente cum Hippolyto presbytero, in Sardiniam deportatur, ibique fustibus mactatus, martyrium consummavit. Corpus eius a Fabiano papa relatum, atque in coemeterio Callisti sepultum est. Sedit in episcopatu annos novem, menses quinque, dies duos. Apud Siciliam civitatem Mesanam, sanctorum Ampeli et Gagi. Apud Cabillonem Silvestri episcopi. In Heraclea Bassi, Dionysii, Agapiti, et aliorum quadraginta. |