1 | In Gallia Turonis civitate natale sancti Martini episcopi et confessoris, cuius vita et doctrina per miracula quae Dominus per eum fecit, pene omnibus fidelibus claret; nec necesse est a nobis hic aliquid exinde commemorari, quia ipsius vitam, virtutes et signa Sulpitius manifeste luculento sermone descripsit, necnon et Gregorius eiusdem urbis episcopus in Miraculorum libris plenissime disseruit. In Scythia metropoli Phrygiae passio sancti Mennae martyris, qui persecutione Diocletiani et Maximiani cum esset miles nobili genere ex Aegyptiorum provincia ortus, abrenuntians terrenae militiae, primum coelesti Regi secreta conversatione in eremo militavit; deinde in natalitiis praefatorum imperatorum procedens ad publicum, ac se Christianum libera coram ipsis voce declarans, traditus est Pyrrho duci torquendus: qui iussit eum carcere includi, quandiu imperatorum natalitia celebrabantur. Peracta igitur festivitate, iubente duce, et nervis bubulis manibus ligatis, tandiu a militibus virgis caesus, donec sanguine ipsius plateae replerentur; deinde in equuleo exungulatus, et lampadibus circa latera adustus, cilicioque plagae eius fricatae et carbones ignis super plagas impositi, per tribulos quoque et sudes ferreos ligatis manibus ac pedibus tractus, plumbatis etiam collo et maxillis graviter caesus, in laude Dei omnipotentis immobilis permansit. Novissime gladio animadverti iussus est, et corpus igne comburi. Quod furtim a Christianis e medio ignis ereptum, et mundis linteaminibus aromatibusque conditum, debita veneratione curatum est. Lugduni natale sancti Verani episcopi. |