1 | Natale beati Theodori martyris, tempore Maximiani et Maximini imperatorum. Qui cum esset miles sub Brycha praeposito legionis, missus est in carcerem, signatoque ostio ibi divina visitatione consolatur. Post aliquot dies adductus iterum ante praesidem, suspensus est in ligno, et ungulis ferreis latera eius rasa, quousque costae eius nudarentur; deinde manibus post tergum ligatis, in focum missus est, et circumspiciens vidit in turba lacrymantem Cleonicum, qui cum eo tyro adductus fuerat, et exclamans dixit: Cleonice, exspecto te, festina et sequere me. Et cum iam flammarum globis undique vallaretur beatus martyr, orationem fudit, laudans Patrem, et Filium ac Spiritum sanctum, sicque sanctam animam Christo reddidit. Quaedam autem mulier Eusebia nomine, collegit corpus eius, et sindone munda involvens transtulit in possessionem suam, in locum appellatum Euchata. Apud Bituricas sancti Ursicini, qui Romae ordinatus a successoribus apostolorum, primus ipsi urbi destinatur episcopus. |