monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Martyrologium, 11, C. VII IDUS NOVEMB. <<<     >>> E. V IDUS NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, D. VI IDUS NOVEMB.

1 Romae natale sanctorum martyrum, Claudii, Nicostrati, Symphoriani, Castorii et Simplicii, qui tempore Diocletiani Augusti pro Christi nomine passi sunt, eo quod nollent deos paganorum colere. Nam cum essent insignes artifices, et in lapidibus marmoreis imagines sculpere super omnes artifices regios nossent, et artis eorum peritia multum imperatori placuisset, tamen accusantibus eos philosophis, eo quod falsos deos adorare renuerant, iussit eos Diocletianus loculis plumbeis inclusos omnes praecipitare in fluvium. Passus est autem cum eis et Simplicius, quem a gentilitatis ritu converterunt ad fidem Christi. Post dies autem quadraginta duos, venit quidam Nicodemus Christianus, et levavit cum ipsis loculis corpora martyrum, et in domo sua honorifice posuit. Passi sunt autem sexta Idus Novembris. Ipso die natale sanctorum Quatuor Coronatorum, id est, Severi, Severiani, Carpophori et Victorini. Hi cum impellerentur ad sacrificandum, reluctantes, nec omnino consensum impiis praebentes, perstiterunt in fide. Nuntiatum est hoc imperatori Diocletiano: quos illico iussit ut ante simulacrum Asclepii ictibus plumbatarum caesi deficerent; quorum corpora iussit in platea canibus iactari, quae iacuerunt ibi diebus quinque illaesa. Tunc Christiani venerunt, et collecta corpora sepelierunt. Via Lavicana, milliario ab urbe tertio, in arenario iuxta corpora sanctorum martyrum Claudii, Nicostrati, Simphoriani, Castorii et Simplicii. Post duos tamen annos passionis horum quinque martyrum, cum nomina eorum minime reperirentur, statuit beatus Melchiades episcopus ut anniversarius Quatuor Coronatorum dies sub nominibus sanctorum quinque martyrum recoleretur. Intercurrentibus tamen annis, cuidam sancto viro etiam nomina eorum revelata sunt. Festivitas vero, ut fuerat statuta, celebris in aliorum martyrum festivitate permansit, ac locus Quatuor Coronatorum nomine insignis. Eodem die commemoratio Omnium Sanctorum.
Beda Venerabilis HOME