monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, Martyrologium, 11, B. VIII IDUS NOVEMB. <<<     >>> D. VI IDUS NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, C. VII IDUS NOVEMB.

1 Apud Alexandriam beati Achilleae episcopi, eruditione, fide, conversatione et moribus insignis. Item apud Perusinam Italiae urbem sancti Herculiani episcopi, et sancti Amaranti, qui apud Albiensem urbem martyrizatus est. Depositio Willibrordi episcopi, de gente Anglorum, viri sanctissimi, et miraculorum gratia admodum insignis, qui a Sergio papa Romae ordinatus est, et in Germaniam ad praedicandum destinatus, ibidemque requievit. Item sancti Rufi Metensis episcopi et confessoris, qui translatus est a praedicta urbe, consentiente Drogone praesule, in Vormatiensem pagum, in villam quae vocatur Oternheim, temporibus Lotarii imperatoris, et Ludovici regis; ubi etiam sanctitas eius multis virtutibus claruit. In Africa natale Rogati, Donati.
Beda Venerabilis HOME