monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, Martyrologium, 11, G. PRID. NON. NOVEMB. <<<     >>> B. VIII IDUS NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, A. NON. NOVEMB.

1 Zachariae prophetae, patris Ioannis Baptistae. In Terracina Campaniae civitate natale sanctorum Felicis presbyteri, et Eusebii monachi, temporibus Claudii imperatoris. Qui, videlicet, Eusebius cum sepelisset sanctos martyres, Iulianum et Caesarium, et ad sepulcra eorum orans multos converteret ad fidem, quos Felix presbyter baptizavit, tenti sunt ambo a Leontio, filio Leontii consularis, ob eam maxime causam, quia Caesarius patrem eius Christianum fecisset. Et ad forum eius ducti non sunt superati; inde carcere inclusi, nocte eadem cum sacrificare nollent, decollati sunt, atque in fluvium iactati. Quorum corpora venerunt usque ad mare, et relicta sunt ad littus, atque a presbytero quodam, nomine Quarto, de Capua, inventa, qui ea mox imposita vehiculo duxit in casam suam, et curiose quaerens etiam capita invenit, adiunctaque corporibus sepelivit iuxta sanctum Caesarium.
Beda Venerabilis HOME