1 | Natale sancti Victorini Pictaviensis episcopi, qui persecutione Diocletiani martyrio coronatus est. Apud Laoditiam beati Theodoti episcopi, viri non solum verbis, sed et rebus et virtutibus ornati. Hic arte medicus fuit quidem, sed ad animarum a Domino translatus est medicinam, vere incomparabilis, qui super omnes pene homines fide, misericordia, studio, vigilantia, atque omnibus optimis institutionibus claruit. In Scripturis quoque divinis laboribus quamplurimum gessit, quievit, sepultus in senectute bona. Item sancti Ambrosii abbatis monasterii Agaunensis. Viennae sancti Georgii eiusdem urbis episcopi. In Africa sanctorum Publii, Victoris, Hermetis, Iusti et Papiae. |