1 | Festivitas Omnium Sanctorum. Petente namque papa Bonifacio, iussit Phocas imperator in veteri fano, quod Pantheon vocabatur, et a Domitiano prius factum erat, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae, et omnium fieri martyrum, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemonum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum: quae ab illo tempore in Kalendis Novembris, in urbe Roma celebris et generalis agitur, sed in Galliis, monente sanctae recordationis Gregorio pontifice, piissimus Ludovicus imperator omnibus regni sui et imperii episcopis consentientibus, statuit ut solemniter festivitas Omnium Sanctorum in praefata die annuatim perpetuo ageretur. Quam sanctam constitutionem reverenti animo suscepit omnis Ecclesia. In castro Divione natale sancti Benigni presbyteri, qui cum Antiocho compresbytero, et Tyrso diacono missus est a sancto Polycarpo ab Oriente in Galliam: cuius praedicatione comes Terentius comperta vinctum eum et caesum ad se adduci praecepit; et rursum audita sermonum eius constantia, nervis durissimis caedi fecit. Post haec ad trochleas extensus et caesus, et rursum carceri mancipatus, mane idola orando destruxit, et reductus est in carcerem: cui subulas decem calentes in manibus infixerunt, et cum plumbo remisso pedes in lapide perforato fixerunt, et canes duodecim feroces incluserunt cum eo per sex dies. Et angelus attulit panem coelestem ei, subulas abstulit, et eum de plumbo ac ferro eripuit. Post hoc collum eius vecte ferreo tundi praecepit, et corpus eius lancea perforari. Quo facto columba nivea de carcere Christianis aspicientibus ad coelos ascendit, et odor suavissimus quasi de paradiso secutus est. Venit autem beata Leonilla, et conditum aromatibus corpus non longe ab ipso carcere sepelivit. Item sanctorum Caesarii diaconi, et Iuliani presbyteri; qui, videlicet, Caesarius tempore Claudii veniens ex Africa ad Terracinam Campaniae civitatem, dum contra idololatras proclamaret, in publico tentus est a Firmino pontifice, et in custodiam reclusus; ubi diebus multis maceratus, deinde traditus est Leontio consulari Campaniae: quem ille cum verbis superare nequiret, iussit vinctum ante carpentum suum ducere ligatis manibus nudum usque ad templum Apollinis. Quo cum pervenisset, ad orationem eius corruit templum, et occidit pontificem Firminum. Post hoc reclusus a Luxurio in carcere primo civitatis, fuit ibi annum unum et mensem; deinde eductus in forum ab eo, dum oraret, coelesti est lumine circumdatus, ita ut ipse Leontius crederet, et Caesarium qui erat nudus, sua chlamyde indueret et baptizaretur, ac corpus et sanguinem Domini acciperet de manu Iuliani presbyteri. Nec mora, dicta super eum oratione, tradidit spiritum, tertia Kalendas Novembris. Tunc Luxurius iussit Iulianum et Caesarium mitti in saccum, et praecipitari in mari. Qui eodem die reiecti sunt ad littus, et sepulti ab Eusebio homine Dei, iuxta urbem Terracinam, et idem Eusebius postea martyrium passus est cum Felice presbytero. Et depositio sancti Severini monachi de Tyburtina civitate, et sanctae Mariae martyris. |