1 | Natale sanctorum apostolorum, Simonis Chananaei, qui et Zelotes scribitur, et Thadaei, qui etiam Iudas Iacobi legitur, et alibi appellatur Lebbaeus, quod interpretatur corcuculus. E quibus Thadaeus apud Mesopotamiam, Simon vero apud Aegyptum traditur praedicasse: inde simul Persidam ingressi, cum fidei innumeram gentis illius multitudinem subdidissent, et Ecclesiam Dei late iam fundatam viderent, martyrium ibi cursu temporis explentes, beato certamine consummaverunt, honorifice sepulti a populis Christianis, quos Domino ipsi genuerant. Romae sanctae Cyrillae, filiae Decii Caesaris, quae a Claudio principe iugulata est gladio, et sepulta a Iustino presbytero, cum matre sua, iuxta sanctum Hippolytum. Item sancti Fidelis martyris. |