1 | In Hispaniis Abula civitate natale sanctorum Vincentii, Sabinae et Cristestes, qui primo adeo in equuteo sunt extenti, ut omnes compages membrorum eorum laxarentur; deinde capita eorum lapidibus supposita, et usque ad excussionem cerebri validis sunt vectibus contusa, atque ita martyrium compleverunt, agente praeside Datiano. Apud Thylae castrum, natale sancti Florentii martyris: Romae Evaristi papae, qui sedit annos novem, sub Traiano martyrio coronatur, sepultus est in Vaticano. Hic constituit duos in urbe presbyteros, et septem ordinavit diaconos, qui custodirent episcopum praedicantem. Et vigilia apostolorum Simonis et Iudae. |