monumenta.ch > Gregorius Magnus > 65 > 26
Beda, Martyrologium, 10, D. VIII KALEND. NOVEMB. <<<     >>> F. VI KALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, E. VII KALEND. NOVEMB.

1 Apud Africam natale sanctorum martyrum, Rogatiani presbyteri, et Felicissimi, qui persecutione Decii et Valeriani illustri martyrio sunt coronati. Scribit beatus Cyprianus in epistola ad confessores, his verbis: Ut sequamini, inquit, in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem, viam vobis ad gloriam nostri temporis religiosa virtute, et divina dignatione facientem; qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere praeparavit, et metator quodammodo vester, nunc quoque vos antecedit. In Nicomedia natale Luciani et Filori, Heraclidae et Martialis. Eodem die sancti Amandi confessoris.
Beda Venerabilis HOME