monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23
Beda, Martyrologium, 10, A. XI KALEND. NOVEMB. <<<     >>> C. IX KALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, B. X KALEND. NOVEMB.

1 Apud Antiochiam Syriae natale sancti Theodori presbyteri, qui persecutione impii Iuliani sub praefecto et avunculo eius Iuliano, cum ab eo Antiochenorum ecclesia spoliata, et religiosi quique fuissent eius terrore dispersi, in ecclesia permansit intrepidus, atque ab eo teneri iussus, post equulei poenam, et multos ac durissimos cruciatus, etiam lampades circa eius latera appositae sunt. Sed his divina virtute restinctis, cum milites qui eas tenebant, angelorum aspectu territi ruissent in faciem, et credentes in Christo impium ministerium recusarent, iussit eos Iulianus pelago immergi. Quibus B. Theodorus ait: Praecedite, fratres; ego vero superans inimicum sequar Dominum. Sicque occisione gladii martyrium consummavit. In Hispaniis natale sanctorum Servandi et Germani, qui post verbera squalorem carceris, et famis ac sitis iniuriam, et longissimi itineris, quem iubente Viatore praeside ferro onusti pertulerunt laborem, novissime martyrii sui cursum ferro caesis cervicibus impleverunt. Coloniae sancti Severini archiepiscopi et confessoris. Viennae sancti Ioditii episcopi. Item sancti Venantii abbatis.
Beda Venerabilis HOME