monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Martyrologium, 10, G. XII KALEND. NOVEMB. <<<     >>> B. X KALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, A. XI KALEND. NOVEMB.

1 Ierosolymis beati Marci, qui primus Ierosolymis ex gentibus post episcopos ex circumcisione sacerdotium civitatis illius accepit, clarissimi et doctissimi viri, ac non multo post martyrio consummati. Item beata Salomae, quae in Evangelio legitur cum reliquis sanctis feminis circa Domini sepulturam sollicita. Apud Adrianopolim Thraciae passio sanctorum Philippi episcopi, Severi presbyteri, atque Hermetis diaconi, et Eusebii, qui persecutione saeviente Christianorum, ecclesias claudere et spoliare, iussu imperatoris Iuliani, per iniquos praesides contradicebant, et ob hoc per Bassum praesidem, nec non et Iustinum multis tormentis afficiebantur, hoc est, carceribus, vinculis, flagellis, ad ultimum vero flammarum incendio; sed Domini virtute roborati, usque in finem in confessione nominis eius perseveraverunt.
Beda Venerabilis HOME