monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Martyrologium, 10, D. XV KAL. NOVEMB. <<<     >>> F. XIII KALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, E. XIV KALEND. NOVEMB.

1 Apud Antiochenam Syriae, natale sanctorum Beronici et Pelagiae, quae primum fuit sub gentilitatis ritu meretricis officio functa, et mundanis illecebris dedita, postea vero per gratiam Dei, et sancti Nonni episcopi dogmata ad fidem Christi conversa, et ab eodem episcopo baptizata, totam substantiam suam et supellectilem pauperibus erogavit; ipsaque cilicio induta, et vili indumento vestita, in peregrinationem perrexit, et in Ierosolymis sub virili habitu monasticam vitam duxit. Construxerat enim sibi parvam cellulam in monte Oliveti, ubi Dominus coelum ascendit, et ibi vitam praesentem finivit, atque ad vitam aeternam feliciter migravit. Item beatorum martyrum Ptolemaei et Lucii, sub Antonino Pio, et filio eius passorum, et sancti Aquilini episcopi et confessoris.
Beda Venerabilis HOME