monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Martyrologium, 10, C. XVI KAL. NOVEMB. <<<     >>> E. XIV KALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, D. XV KAL. NOVEMB.

1 Natale sancti Lucae Evangelistae, qui fuit natione Syrus, Antiochensis, arte medicus, apostolorum discipulus, Paulum secutus usque ad confessionem eius, serviens Domino sine crimine, neque unquam uxorem habens neque filios, septuaginta et trium annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto. Sepultus est autem nunc Constantinopolim, ad quam urbem vicesimo Constantii anno ossa eius cum reliquiis Andreae apostoli translata sunt. Romae sanctae Triponiae, uxoris Decii Caesaris, quae, viro suo post interfectionem beatorum Sixti, Laurentii et Hippolyti divinitus punito, se petiit baptizari cum filia Decii Cyrilla, a Iustino presbytero, et alia die defuncta est, et iuxta sanctum Hippolytum in crypta sepulta. Item sancti Asclepiadis Antiocheni episcopi.
Beda Venerabilis HOME