monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Martyrologium, 10, B. XVII CALEND. NOVEMB. <<<     >>> D. XV KAL. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, C. XVI KAL. NOVEMB.

1 In Africa sanctorum martyrum ducentorum septuaginta pariter coronatorum, et sanctorum martyrum Martiani et Satyriani, cum duobus fratribus eorum, et egregiae Christi ancillae Maximae virginis, qui tempore Vandalicae persecutionis sub Genserico rege Ariano, pro constantia fidei catholicae primum nodosis fustibus caesi, et usque ad ossa laniati. Cumque multo tempore talia paterentur, sequenti semper die incolumes inveniebantur. Novissime ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum pariter iussi sunt interire. Cumque ducta atque reducta a dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur, e vicino currentibus indomitis, vale sibi invicem his verbis dicebant: Frater, ora pro me, implevit Deus desiderium nostrum, taliter pervenitur ad regnum coelorum. Sicque orando et psallendo gaudentibus angelis pias animas emiserunt. Item beati Aristonis, qui unus fuit de septuaginta Christi discipulis.
Beda Venerabilis HOME