1 | Natale sancti Callisti papae, qui sedit in episcopatu annos septem, menses duos, dies decem. Hic constituit ieiunium die Sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini et olei, secundum prophetiam. Qui persecutione Alexandri imperatoris diutius fame in carcere cruciatus, et quotidie fustibus caesus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus est, qui in carcere eodem positus quemdam militem nomine Privatum, ab ulcerum dolore ac foeditate simul et ab infidelitate curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere, beatum vero Callistum per fenestram domus praecipitari, et ligato ad collum eius saxo in puteum demergi, et in eum per rudera cumulari. Post vero dies quatuordecim presbyter eius Asterius, cum clericis noctu veniens levavit corpus, et sepelivit in coemeterio Calepodii. Corduba in civitate sancti Lupi Aureliae. Lugduno Galliae transitus sancti Iusti in eremo. Eodem die translatio sancti Burchardi episcopi et confessoris. |