monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, Martyrologium, 10, D. V IDUS OCT. <<<     >>> E. III IDUS OCT.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, E. IV IDUS OCT.

1 Apud Ravennam via Laurentiana natale sancti Edisti. Apud Africam sanctorum confessorum et martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, qui, persecutione Vandalica, cum essent Ecclesiarum Dei episcopi, presbyteri, diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, iussu Hunerici regis Ariani, pro defensione catholicae veritatis in horribile eremi exsilium trusi, et inter Mauros ferocissimos sunt deputati. Inter quos erant Cyprianus et Felix praecipui Domini sacerdotes. E quibus plurimi cum crudeliter ducerentur, et hastilium cuspidibus ad currendum, ac lapidibus sibi alligatis dum tunderentur, sive ligatis pedibus velut cadavera per dura et aspera loca traherentur, tam diro supplicio per singula membra discerpti, per gladios acutos petrarum, huic caput loris terebrabatur, alii latera findebantur, inter manus trahentium spiritum exhalabant. Exstat per totum aggerem publicum loquentibus tumulis sepultura sanctorum. In Syria Eustati presbyteri, et Eucharisti, Burri, Donati, Fortunatae.
Beda Venerabilis HOME