1 | Lot prophetae. Apud Coloniam Agrippinam natale sanctorum martyrum, Gereonis cum aliis trecentis decem et octo, quos ferunt Thebaeos fuisse, et cum legatione illa beati Mauricii, iussu Maximiani imperatoris in Gallias transitum fecisse, atque circa Rheni littora consedisse, et funestum tyranni imperium respuendo pro vera pietate colla patienter gladiis subdidisse. Apud Cretam beati Piniti episcopi. In Britannia beati Paulini episcopi Eboraci, qui gentem Northumbrorum, eam videlicet nationem Anglorum quae ad Aquilonem Humbri fluminis habitabat, cum rege suo Edwino praedicando verbum fidei convertit ad Dominum. |