monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Martyrologium, 10, G. NON. OCT. <<<     >>> B. VII IDUS OCT.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, A. VIII IDUS OCT.

1 Natale beati Simeonis, qui Dominum nostrum Iesum Christum praesentavit in templum. Item natale sanctae Reparatae virginis, quae passa est in Caesarea urbe Palaestinae, sub Decio praeside. Haec cum nollet idolis sacrificare, primum adhibita est illi olla plumbo fervente impleta, postea abscissae sunt illi mamillae, et lampades ardentes adhibitae, deinde in caminum ignis missa est. Quae cum in nullo ibi fuisset laesa, decollata est, et continuo de collo eius exivit columba alba. Cuius corpus rapuerunt Christiani, et conditum aromatibus sepelierunt. Apud Cretam urbem Cortinae beati Philippi episcopi. Thessalonicae sanctorum Demetrii et Pelagiae. Eodem die sancti Amoris confessoris.
Beda Venerabilis HOME