1 | Romae via Appia natale sancti Marci episcopi et confessoris, qui sedit in episcopatu annos duos, menses novem, dies viginti, qui etiam sepultus est in coemeterio Balbinae via Ardeatina. Item sanctorum martyrum Sergii et Bachi, qui sub Maximiano pro Christi nomine passi sunt. Nam Sergius primicerius erat scholae gentilium, amicus imperatoris, beatus vero Bachus secundicerius erat eiusdem scholae. Hi enim ab Antiocho duce pro Christi nomine, iussu Maximiani imperatoris passi sunt, ita ut Bachus dum extensus crucis flagellis caederetur, emitteret spiritum; Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est, et sic migravit ad Dominum. Item sanctorum martyrum Marcelli et Apulei, qui quidem primo adhaeserunt Simoni Mago; sed videntes mirabilia quae Dominus operabatur per apostolum suum Petrum, relicto Simone, doctrinae apostolicae se tradiderunt, et post martyrium apostolorum sub Aureliano consulari martyrii coronam compleverunt, sepulti non longe ab urbe Roma. |