monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Martyrologium, 10, C. V NON. OCT. <<<     >>> E. III NON. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, D. IV NON. OCT.

1 Apud Corinthum beatorum Crispi et Gaii, quos beatus Apostolus se dicit baptizasse, cuius Gaii meminit idem Apostolus ad Romanos: Salutat vos, inquit, Gaius hospes meus, et universae Ecclesiae. Cuius beatus Ioannes Epistolam scribens meminit ita: Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate. Apud Aegyptum sanctorum martyrum Marci et Martiani fratrum, et cum eis innumerabiles alii non inferiori gloria tam viri quam feminae, sed et pueri ac senes, pro fide Domini nostri Iesu Christi, praesentem vitam parvi pendentes futurae gloriae beatitudinem quaesivere: quidam ex ipsis post verbera aliosque diversi generis horribiles cruciatus, flammis traditi sunt, alii in mare praecipitati, nonnulli inedia consumpti, alii patibulis affixi, nonnulli etiam capite caesi, ita ut sponte cervices suas securibus darent. In quibus quidam more perverso capite deorsum presso, et pedibus in sublime sublatis, beatissimam coronam passionis meruerunt. In Africa Audacti, Romae Marcelli papae, Autissiodoro depositio Marsi presbyteri. Eodem die sancti Francisci confessoris.
Beda Venerabilis HOME