monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23
Beda, Martyrologium, 9, F. X KALEND. OCT. <<<     >>> A. VIII KALEND. OCT.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, G. IX KALEND. OCT.

1 Natale sancti Sosii diaconi Mesenatae civitatis in Campania; qui cum esset annorum XXX cum beato Ianuario Beneventano episcopo capitis decollationem suscepit, tempore Diocletiani imperatoris. Is cum quodam tempore Evangelium legeret in ecclesia Mesenatae civitatis, praesente episcopo Ianuario (frequenter enim eum pro sanctitate et prudentia eius visitare consueverat) vidit subito idem episcopus de capite eius flammam exsurgere, quam nemo alius vidit, et pronunciavit eum martyrem futurum; et non post multos dies idem diaconus tentus, et in carcerem missus est. Ad quem visitandum cum venisset episcopus cum diacono Festo et lectore suo Desiderio, et ipse cum eis simul tentus est, ac pariter omnes cum aliis tribus occisi sunt. Eodem die natale sanctae Teclae virginis, de civitate Iconio, quae a beato Paulo apostolo instructa est; quae sub Nerone imperatore pro Christi nomine igni est tradita, sed non exusta; postea bestiis atque serpentibus deputata, sed a nullo eorum est laesa; ad extremum vero in Seleucia cum duplici corona virginitatis et martyrii per somnum pacis migravit ad Dominum, Secunda assumptio sanctae Mariae virginis.
Beda Venerabilis HOME