1 | In Gallia civitate Ceduno, loco Agauno, natale sanctorum martyrum Thebeorum, Mauricii, Candidi, Exuperii, Victoris, Innocentii, Vitalis cum sociis suis, nempe sex millibus, sexcentis, et sexaginta sex, qui sub Maximiano passi, pro Christo gloriosissime coronati sunt. Victor vero martyr, nec legionis eiusdem fuit, neque miles, sed emeritae iam militiae veteranus. Hic cum iter agens incidisset in hos, qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus, prolatam ab exsultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas refugiebat. Qui mox ab eis captus et iugulatus est, ac caeteris martyribus honore coniunctus est. At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos, sancto Theodoro episcopo revelantur, et in honore eorum basilica honeste componitur. Apud Ratisponam beati Emmerami episcopi et martyris, cui singulariter omnia membra abscissa sunt. |