monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Martyrologium, 9, F. XVII KALEND. OCT. <<<     >>> A. XV KALEND. OCT.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, G. XVI KALEND. OCT.

1 Natale sanctae Eufemiae virginis, quae martyrizata est sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Chalcedona. Quae tormenta et carceres, verbera et argumenta rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et plagas virgarum, serras acutas et sartagines ignitas vicit. In ultimo sancta virgo precibus obtinuit, ut una ex bestiis morsum sibi infigeret, et ita immaculatum spiritum Domino reddidit. Cuius corpus Philophronus pater eius, et Theodora mater eius curatum sepelierunt, quasi mille passus a civitate Chalcedona. Romae sanctorum Luciae et Geminiani, imperatore Diocletiano, iudicibus Apofrasio et Megasio. Manserat autem beata Lucia in viduitate annos triginta sex; totius enim vitae suae anni fuere septuaginta quinque. Quae accusata a filio suo quod christiana viveret, primo in carcerem missa est, ubi consolationem divinam promeruit; dein fustibus diutissime caesa, et subito terrae motus factus est magnus, et templum Iovis ita subrutum, ut nec lapis super lapidem remaneret. Tunc in ollam aeream missa est, pice et plumbo ferventem, ubi triduo illaesa permansit. Postea plumbo et ferro onerata, et per plateas civitatis ducta, quidam vir Geminianus vidit sibi patere coelum, et statim associatus est sanctae Luciae in carcere, et ibi, monente angelo, a presbytero, nomine Prothasio, baptizatus Deinde sancta Lucia cum Geminiano Amegasio consulari arctati, novissime gladio animadversi sunt. Quorum corpora rapuit quaedam mulier christiana, nomine Maxima, et ut decuit, sepelivit.
Beda Venerabilis HOME