monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, Martyrologium, 9, D. IDUS SEPTEMB. <<<     >>> F. XVII KALEND. OCT.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, E. XVIII KALEND. OCT.

1 Romae via Appia natale sancti Cornelii episcopi, sub persecutione Decii; cui primo os cum plumbatis est caesum, et decollatus est eum aliis viginti uno promiscui sexus, cum quibus et Cerealis miles cum Salustia uxore sua, quam Cornelius ab infirmitate sanavit orando. Beatus itaque Cornelius rogatus a beata Lucina, corpora apostolorum beati Petri et Pauli de catacumbis levavit noctu: primum quidem corpus beati Pauli beata Lucina accepit, et posuit in praedio suo via Ostiensi, ad latus ubi decollatus fuit, beati Petri vero corpus sanctus Cornelius accepit episcopus, et posuit iuxa locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum, in templo Apollinis, in monte Aurelio Vaticani palatii Neroniani, tertio Kalend. Iulii. Item sancti Cypriani episcopi, qui sub Valeriano principe post longum exsilium detruncatus capite martyrium consummavit, sexto milliario a Carthagine iuxta mare. Eodem die exaltatio sanctae crucis. Treveris depositio sancti Materni episcopi et confessoris.
Beda Venerabilis HOME