monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Martyrologium, 9, G. V IDUS SEPTEMB. <<<     >>> B. III IDUS SEPTEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, A. IV IDUS SEPTEMB.

1 Apud Africam sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis. Item Felicis, Littei, Poliani, Victoris, Iaderis et Datii, qui sub Diocletiano et Maximiano passi sunt. In Chalcedonia sanctorum Sosthenis et Victuris martyrum, sub Prisco consule, Romae depositio Hilarii papae, per quem Victurius ordinem paschalem conscripsit. Et depositio Salvii episcopi, de cuius sanctitate Gregorius Turonis episcopus scripsit, narrans quod per revelationem vidisset divinae vocis evaginatum gladium imminere super tegulum, quod Hilpericus rex praecepit construi, cui visioni veritas statim subsecuta est. Nam post dies viginti duos, filii regis mortui sunt.
Beda Venerabilis HOME