monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Martyrologium, 9, G. NON. SEPTEMB <<<     >>> D. VII IDUS SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, D. VIII IDUS SEPTEMB

1 Zachariae prophetae. Et natale beati Onesiphori, apostolorum discipuli, de quo ait Apostolus: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui. Apud Africam beatorum confessorum et episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani, Fusculi, qui persecutione Vandalica, iussu Hunerici regis Ariani, pro assertione catholicae veritatis durissime fustibus caesi, et exsilio sunt damnati: inter quos etiam episcopum, nomine Letum, incendio concremavit. Tunc etiam episcopis, quasi ad consilium congregatis Carthagine, una die universae Africae ecclesias clausit, universamque substantiam episcoporum et ecclesiarum suis episcopis condonavit. Sancti Magni confessoris, discipuli sancti Galli. Romae Eleutherii episcopi. Cappadocia civitate sancti Cuttidi episcopi et Eugenii, et sociorum eius.
Beda Venerabilis HOME