monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, Martyrologium, 9, G. IV NON. SEPTEMB <<<     >>> B. PRID. NON. SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, A. III NON. SEPTEMB

1 Natale sanctae Phoeben, de qua beatus Apostolus Romanis scribit. Romae passio sanctae Serapiae virginis, sub Adriano imperatore, iudice Beryllo. Haec Antiochena fuit genere, et cum in domo Sabinae commaneret, exhibita est in conspectu praesidis; cui ille dixit: Sacrifica diis. Quae respondit: Timeo et colo Deum omnipotentem, non sacrifico daemonibus. Tunc praeses iussit eam quinque iuvenibus lascivis tradi, ut ei nocturno furto insultarent. A quibus perducta in cubiculum valde obscurum, cum vellent eam tangere, subito terrae motus factus est magnus: cecideruntque exanimes in terram membris omnibus resolutis. Post haec praecepit eam fustibus caedi, et ardentes lampades lateribus eius apponi, sed qui ea tenebant, ceciderunt retrorsum. Tunc percuti gladio iubetur. Passa est autem quarta Kalendas Augusti, sepulta a beata Sabina, prid. Kalend. Augusti. Compositum et ornatum est ibi venerabile sarcophagum ambarum, et locus orationis condigne dedicatus, tertio Non. Septemb. In Capua sanctorum martyrum, Antonini pueri viginti annorum, et Aristaei episcopi, quorum gesta habentur.
Beda Venerabilis HOME