1 | Natale beatae Annae prophetissae, filiae Phanuel de tribu Aser, de qua evangelistae narrant, Iesu Nave et Gedeon prophetarum. Apud Capuam natale sancti Prisci martyris, qui unus fuit de illis antiquis Christi discipulis. Apud Senonas beati Lupi episcopi, sanctitate insignis, et beati Longini martyris. Scinomannis civitate Galliae, natale Victoris episcopi. Nam dum sanctus Martinus Turonis episcopus pergeret ad sepeliendum Leporinum episcopum supradictae urbis, et venisset ad oppidum, respiciens vidit hominem operantem in vinea (eratque subdiaconus) revelatum est sancto Dei, eo quod ipse successurus esset in episcopalem locum. Vocavitque illum sanctus Martinus ad se dicens illi: Benedic, domine Victor. Cui ille: Benedic mihi, domine tu mi, et benedictus sermo tuus. Sicque iussu sancti viri secutus est eum: quem convocata plebe ordinavit episcopum, eique filium Victorinum nomine baptizavit, et secum ad nutriendum ad Dei servitium tulit, quem etiam post obitum patris eidem civitati ordinavit episcopum. Ad aquas duras natale sanctae Verenae virginis, et sancti Egidii abbatis et confessoris. |