1 | Romae via Ostiensi sancti Felicis presbyteri, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, praefecto et iudice Dracone. Hic cum ad secretarium iudicis esset perductus, iuxta templum Serapis, dum cogeretur ad sacrificandum, exsufflavit in faciem statuae aereae, et statim cecidit. Item ductus ad Mercurii statuam, quae simili modo cecidit. Item ad simulacrum Dianae, quod pari modo cecidit. Tunc praeses iussit eum decollari. Quidam ergo vir Christianus obvius ei fuit, hominibus quidem absconsus. Deo vero manifestus; hic coepit clamare: Ipsum quem hic sanctus Pater confitetur, Dominum Iesum Christum colo. Mox et ipse ab officio praefecti comprehensus, pariter dato sibi prius osculo pacis cum beato Felice decollatus est. Huius nomen quia non invenerunt postmodum Christiani, Adauctum eum appellaverunt, eo quod sancto martyri Felici auctus sit ad coronam. Christiani vero noctu venientes, ibi in eodem loco sepelierunt eos. Quorum corpora voluerunt pagani exinde effodere, sed quicunque manus apposuerunt a diabolo correpti sunt, ubi postea pacis tempore basilica fabricata est. Et natale sanctae Gaudentiae virginis, cum aliis tribus. Et depositio Agili abbatis. |