monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Martyrologium, 8, B. V KALEND. SEPTEMB <<<     >>> D. III KALEND. SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, C. IV KALEND. SEPTEMB

1 Passio et decollatio, vel potius inventio capitis beati Ioannis Baptistae, quem Herodes, ut evangelistae referunt, decollari praecepit. Romae in Aventino oppido Vindmense, ad arcum Faustini beatae Sabinae martyris, quae fuit uxor praeclarissimi quondam Valentini. Hanc beata virgo Serapia vera fide instruxit. Passa est autem famula Christi Sabina sub Adriano imperatore, sub praefecto quoque Elpidio, cum in confessione Christi perduraret, decollatione capitis martyrii palmam adepta est. Cuius corpus sepultum est in sepulcro quod sibi ipsa paraverat, ubi et magistram Serapiam ipsa ante condiderat. In Venusio civitate Apuliae natale Felicis episcopi. Civitate Tubzozense Ianuarii presbyteri, et Fortunatiani et Septimi lectorum, qui sub Diocletiano imperatore a Magdelliano procuratore gladio consummati sunt.
Beda Venerabilis HOME