monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28
Beda, Martyrologium, 8, A. VI KALEND. SEPTEMB <<<     >>> C. IV KALEND. SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, B. V KALEND. SEPTEMB

1 Natale beati Hermeti martyris. Hunc beatus Alexander papa urbis Romae cum esset praefectus, baptizavit cum uxore et filiis ac sorore Theodora, et cum eo pariter mille ducentos quinquaginta servos eius, uxores quoque et filios eorum, prius ingenuitate illis concessa, ac non multo post ab Aureliano gladio plectitur. Cuius corpus collegit beata Theodora, atque in via Salaria sepelivit. In Africa depositio sancti Augustini episcopi, qui primo de civitate sua propter barbaros in Sardiniam translatus est, et nuper a Luitprando rege Longobardorum Ticinum relatus, et honorifice conditus est. Constantinopoli sancti Alexandri episcopi et confessoris, cuius virtute orationis Arius divino iudicio condemnatus crepuit medius, et effusa sunt viscera eius. Apud Sanctonas sancti Iuliani episcopi et confessoris. Et natale sancti Iuliani martyris. Item natale sancti Pelagii martyris.
Beda Venerabilis HOME