monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Martyrologium, 8, F. VIII KALEND. SEPTEMB <<<     >>> A. VI KALEND. SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, G. VII KALEND. SEPTEMB

1 Romae sancti Zepherini papae, qui rexit ecclesiam annos octo, menses septem, dies decem. Hic constituit ut praesentibus omnibus clericis et laicis fidelibus, sive diaconus, sive sacerdos ordinaretur, et astantibus sacerdotibus missae celebrarentur. Item natale sanctorum Irenei et Abundii Romae, quos Deciana persecutione iussit Valerianus incloacari, eo quod corpus beatae Concordiae in cloacam missum levaverunt. Et ipsorum quoque corpora levavit Iustinus presbyter, et sepelivit in crypta iuxta beatum Laurentium. Apud Victimilium, castrum Italiae, sancti Secundi martyris ex legione Thebeorum. Et Pergamis sancti Alexandri martyris, qui et ipse erat ex legione praedictorum sanctorum, qui decollatione martyrium explevit.
Beda Venerabilis HOME