1 | Passio Genesii martyris, sub Diocletiano imperatore, qui fuit primum sub gentilitate minus, Thymelicae artis magister; sed postea Christi confessor factus, modis multis a persecutoribus est cruciatus, hoc est, fustibus caesus, equuleo suspensus, flammis adustus, novissime decollatus. Romae natale sanctorum quatuor martyrum, Eusebii, Pontiani, Peregrini et Vincentii, imperante Commodo, Vitellio iudice: qui primum levati in equuleo, ac nervis distenti, fustibusque sunt caesi, et flammae ad latera eorum appositae, nec tamen superati, Eusebius praecisa lingua loquebatur, novissime plumbatis usque ad emissionem spiritus mactati sunt. Quorum corpora collegit beatus Rufinus presbyter, et sepelivit. Item sancti Genesii Arelatensis, qui in ripa Rhodani fluminis decollatus, et proprio cruore baptizatus, martyrii gloriam accepit. Eodem die sancti Sandradi abbatis. |