monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Martyrologium, 8, E. XVI KALEND. SEPTEMB <<<     >>> G. XIV KALEND. SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, F. XV KALEND. SEPTEMB

1 Apud Praenestinam civitatem natale sancti Agapiti martyris, qui sub Antiocho rege, cum esset puer annorum quindecim, pro Christo passus est. Hic nervis caedebatur, et flagellis atrocissimis, et nudus suspensus est, capite deorsum verso, et atro subter fumo facto, et tunc aquam bullientem fuderunt super ventrem eius. Postea leonibus proiectus, sed nihil ab eis est laesus, ad ultimum decollatus est. Corpus eius nocte sublatum est a Christianis, et positum in sarcophago novo, nutu divino ibi invento. Romae beatorum Ioannis et Crispi presbyterorum, qui multa corpora sanctorum in persecutione officiosissime sepelierunt et ipsi postmodum in pace quieverunt.
Beda Venerabilis HOME