1 | Apud Africam sanctorum martyrum, Liberati abbatis, Bonifacii diaconi, Servi et Rustici subdiaconorum, Rogati et Septimi monachorum, et Maximi pueri: qui persecutione Vandalica, iussu crudelissimi regis Hunerici, de territorio Caspensis civitatis, ex habitaculo monasterii abstracti, atque ad urbem Carthaginem sunt producti, ubi pro confessione fidei carcerali custodiae mancipati, et crudelibus ferri ponderibus arctati: novissime tyrannus iussit navem lignorum manipulis adimpleri, atque in ea omnes pariter alligatos in medio pelagi igne supposito accremari, qui Dei nutu exstinctus est. Tunc praecepit eos remorum vectibus in modum canum cerebris comminutis singulos extingui. Corpora eorum in mare iactata sunt, sed eadem hora littoribus reddita, a Christiano populo in monasterio Celerinae sunt condita. Apud Caesaream Cappadociae natale sancti Mammetis martyris, qui passus est imperante Aureliano sub Alexandro praeside. Ipso die octava sancti Laurentii martyris et confessoris. |