1 | Assumptio sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae. Eodem die sancti Tharsicii acolyti et martyris. Quem pagani cum invenissent Christi corporis sacramenta portantem, coeperunt discutere quid gereret. At ille indignum iudicans porcis prodere margaritas, tandiu fustibus ac lapidibus mactatus, quousque exhalaret spiritum. Et revoluto eius corpore sacrilegi discussores nihil invenire potuerunt sacramentorum Christi. Christiani autem collegerunt corpus martyris, et sepelierunt in coemeterio Calisti. In Nicomedia sanctorum Stratonis, Philippi et Eutychiani, cum eorum sociis. |