1 | Romae sancti Hippolyti, qui tempore Decii ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum, et sic per carduos et tribulos tractus emisit spiritum. Et Natale Concordiae nutricis eius, quam ante ipsum plumbatis caesam martyrizavit, et aliorum decem et novem de domo eius, qui simul decollati sunt. Eodem die natale sancti Cassiani Romae. Qui cum adorare idola nollet, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret, et mox spoliatus vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque pueris, quibus docendo exosus factus fuerat, data est facultas eum perimendi. At illi quantum doluerant discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxis feriebant, alii stylis vulnerabant. Quanto quorum infirmior erat manus, tanto graviorem poenam martyrii dilata morte faciebant. Pictavis civitate depositio sanctae Radegundis reginae. In Germania provincia natale sancti Wigberti presbyteri et confessoris. |