monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, Martyrologium, 8, E. IV IDUS AUG <<<     >>> G. PRID. IDUS AUG

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, F. III IDUS AUG

1 Romae inter duas lauros natale sancti Tiburtii martyris, qui iussu Fabiani praesidis super prunas ardentes nudis pedibus incedens, in nullo laesus est. Postea vero a praedicto Fabiano, machinante Torquato apostata, gladio transverberatus, martyrium explevit. Item Romae natale sanctae Susannae virginis, quae fuit filia Gabinii presbyteri, fratris Gaii papae. Haec ergo sub Diocletiano imperatore passa est, eo quod nollet Maximo filio eius in coniugio sociari, sed in virginitate permanere, hortante eam Gaio papa, nec non et Serena Augusta, ut stabilis permaneret in fide et castitate perpetua. Propter hoc iussit eam Diocletianus post alia tormenta in domo propria gladio percuti, et sic martyrium consummavit. Praedicta vero Serena Augusta collegit corpus sanctae virginis, et sanguinem quem suderat, in eodem loco cum suo velamine tersit, et posuit in capsa argentea in palatio suo, ubi die noctuque furtivis vicibus orare non cessabat. Corpus autem sanctae Susannae ipse manibus suis ornavit, cum linteaminibus et aromatibus, et posuit iuxta corpora sanctorum in coemeterio Alexandri. Et depositio Gaugerici episcopi et confessoris, qui XXXIII annos Cameracorensem rexit Ecclesiam.
Beda Venerabilis HOME