monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Martyrologium, 8, G. NON. AUGUST <<<     >>> B. VII IDUS AUGUST

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, A. VIII IDUS AUGUST

1 Romae in coemeterio Calisti, via Appia natale sancti Sixti episcopi et martyris, sub Decio imperatore et Valeriano praefecto, et sanctorum Felicissimi et Agapiti diaconorum eiusdem, quos simul iussit Decius ante templum Martis decollari. Noctu vero venerunt clerici, et maxima pars Christianorum, sepelierunt sanctorum corpora cum digno honore. Decollati sunt cum eis et alii quatuor, ut in Gestis pontificalibus legitur, Ianuarius, Magnus, Vincentius, Stephanus, subdiaconi. Passus est cum eis et beatus Quartus, ut scribit sanctus Cyprianus. Hic beatus Sixtus apud Athenas natus et doctus, primum quidem philosophus, postea Christi discipulus fuit: sedit in episcopatu annum unum, menses decem, dies viginti tres. In Hispaniis civitate Compluto, Iusti et Pastoris fratrum, qui cum adhuc pueri litteris imbuerentur, proiectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt: qui mox iussu Daciani a carnificibus iugulati sunt, ubi etiam in basilica sui nominis quiescunt. Et natale Hormisdae papae, qui sedit Romae annos decem et septem. Hic composuit clerum, et psalmos erudivit. Sub huius tempore Anastasius imperator haereticus percussus fulmine interiit. Sepultus est idem pontifex in ecclesia beati Petri.
Beda Venerabilis HOME