1 | Romae sancti Stephani papae, et martyris, sub Valeriano et Gallieno imperatoribus. Qui cum persecutio saeva grassaretur, congregato universo clero suo, hortatur ut pro Christo coronam martyrii alacriter susciperent. Hic constituit ut sacerdotes et levitae vestes sacras in quotidiano usu non haberent, nisi tantum in ecclesia. Ordinaverat tres presbyteros, et septem diaconos, et clericos decem, cum quibus de regno Dei assidue docebat. Beatus igitur Stephanus, post multa quae operatus est bona, missis a Valeriano militibus, iussus est decollari; qui venientes invenerunt eum sacrificium Deo offerentem, et decollaverunt eum in eodem loco. Cuius corpus Christiani sepelierunt in eadem crypta, ubi astantis effusus est sanguis eius, in loco qui appellatur coemeterium Calisti. Sedit autem in episcopatu septem annos, menses quinque, dies tres. Eodem die natale sanctae Theodotae, cum tribus filiis suis in provincia Bithynia, urbe Nicaea, tempore Diocletiani, sub comite Leucadio, qui hanc ferro vinctam cum filiis, consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille filium eius primogenitum Evodium Christum fiducialiter confitentem fecit fustibus caedi, deinde illam cum omnibus filiis igne consumi. Scriptum est in Passione S. Anastasiae. |