monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Martyrologium, 7, F. V. KALEND. AUGUST <<<     >>> A. III KALEND. AUGUST

Beda Venerabilis, Martyrologium, 7, G. IV KALEND. AUGUST

1 Romae sancti Felicis pontificis. Hic declaravit Constantium filium Constantini esse haereticum, cum secundo rebaptizaretur ab Eusebio Nicomediense episcopo, et iuxta praeceptum eiusdem Constantii Augusti capite detruncatur. Sedit autem in episcopatu annum unum, menses tres, dies duos. Eodem die passio sanctorum Simplicii, Faustini germanorum, qui sub Diocletiano et Maximiano in urbe Romana propter fidem Christi, post multa ac diversa supplicia decollati sunt; et germana eorum Beatrix nomine, eo quod corpora eorum cum Crispo et Ioanne presbyteris sepelivit, a Lucretio praefecto praefocata, tradidit spiritum. Lucretius vero ab immundo spiritu arreptus, in convivio suo expiravit. Item depositio beati Lupi episcopi, qui cum germano venit in Britanniam, et quinquaginta duobus annis sacerdotio functus est, qui tempore regis Attilae, qui Galliam vastabat, sicut in hymno eius canitur, dum bella cuncta perderent, orando Trecas munivit. Et depositio beati Prosperi episcopi.
Beda Venerabilis HOME