1 | Romae natale sancti Vincentii. Apud Emeritam Hispaniae civitatem natale sancti Victoris militaris, qui cum duobus fratribus Trichino, et Antinogeno diversis examinatus suppliciis, martyrium consummavit. In Tyro apud Italiam, quae est circa lacum Vulsinum, natale sanctae Christinae virginis, quae in Christum credens, deos aureos et argenteos Urbani praefecti patris sui confregit, pauperibusque distribuit. Ob hoc iubente patre afflicta alapis, verberibusque dilaniata, ferro onusta, in carcerem est coniecta. Post haec cum diutissime et crudelissime dilaniaretur, de carnibus suis patri in faciem proiecit. Cumque alligata rotae igni supposito et fuso desuper oleo torreretur, erumpens flamma mille gentilium interfecit. Iterum carceri tradita, angelo visitante sanata est et refecta; dein cum magno saxi pondere in mare iactata, angelico praesidio liberata est. Cum autem propter scelera sua pater eius fuisset exstinctus, successor eius Dion multis eam suppliciis afflixit. Novissime successor praedicti, Iulianus nomine, post fornacem candentem, ubi quinque diebus illaesa permansit, post serpentes a venefico immissos, sed fide Christi superatos, post abscissionem linguae, sagittis eam configi praecepit, sicque martyrii sui cursum complevit, anno aetatis undecimo. Eodem die vigilia S. Iacobi Apostoli. |