1 | Apud Ravennam sancti Apollinaris episcopi. Hic Romae ordinatus a beato Petro apostolo, Ravennam directus est. Qui etiam in Aemilia praedicavit, et partibus Corinthiorum, et in Mysia, et in ripa Danubii, et in partibus Thraciae, in quibus locis exsilio relegatus est, et ubicunque pervenit, innumeras virtutes fecit, et passiones sustinuit. Nam cum nimia caede esset, et rursum diutius fustibus caesus, ac nudis pedibus super prunas impositus, rursum caesus, et equuleo suspensus, tortus est, et saxo os eius contusum, et gravissimo ferri pondere inclusus, in carcere horrifico, atque in ligno extensus est, ubi ab hominibus quidem neglectus, sed ab angelico publice pastus est; deinde catenatus in exsilium directus est, in quo rursum diutius fustibus caesus, et rursum ligatus a paganis, caesus est et vulneratus, et iterum in carcerem missus, et caesus martyrium consummavit, sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio. Rexit Ecclesiam annos viginti octo, dies quatuor. |