1 | Apud Thebaidam sancti Patris nostri Arsenii, de quo in verbis seniorum refertur, quia propter redundationem lacrymarum tergendam sudarium semper in sinu vel in manu habuerit. Apud Hispaniam in civitate Hispali natale sanctarum Iustae et Rufinae, quae a Diogeniano praeside comprehensae, equulei extensione et ungularum laniatione vexatae sunt; deinde trusae in carcerem, inedia et doloribus afflictae. Post haec iussit praeses, ut quocumque iret ipse, nudis pedibus sequerentur. Tandem Iusta in carcere spiritum exhalavit: corpus eius in puteum proiectum, et a Sabino episcopo levatum, in Hispalensi coemeterio conditum est. Rufinae cervix confracta, et corpus eius igni traditum est; cuius reliquiae a fidelibus curatae sunt. |