monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, Martyrologium, 7, B. VI IDUS IULII. <<<     >>> D. IV IDUS IULII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 7, C. V IDUS IULII.

1 Translatio sancti Benedicti abbatis. Postquam enim, sicut ipse vivens praedixit, monasterium eius a gentibus vastatum est, Domino revelante, repertum est corpus eius, et in Gallias translatum, atque in monasterio quod vocatur Floriacum, condigne sepultum. Translatum est pariter etiam corpus beatae Scholasticae, sororis eius, atque in partibus Cenomanensium religiosorum devotione conditum. In Armenia minore, civitate Nicopoli, natale sanctorum martyrum, Ianuarii et Pelagiae, qui in equuleo ungulis et testarum fragmentis diebus quatuor cruciati, martyrium implevere. Romae sancti Pii papae, qui sedit in episcopatu annos decem et novem.
Beda Venerabilis HOME