1 | Romae ad Guttam manantem sancti Zenonis martyris, et aliorum decem millium ducentorum et trium. In civitate Tyro natale sanctorum Anatholiae et Audacis, sub Decio imperatore. Qnorum Anatholia cum multos in Piceno oppido infirmos, lunaticos ac daemoniacos curasset, ducta est, iubente Faustiniano, ad civitatem Tyrum, et diversis plagarum generibus vexata; deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil laesa est, quin et ipsum Marsum, qui serpentem dimiserat, nomine Audacem. mane a suo serpente devorandum, eripuit, et ad Christum martyriumque convertit. Nam ipse post haec ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora capitali sententia est coronatus. Ipsa quoque virgo Christi transverberata, cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dextrum latus gladius missus, per sinistrum exiret, sepulta est mane a civibus Tyriensibus, quae passa est septima Idus Iulii; Audax vero quia de Oriente erat, ab uxore sua et filiis illo translatus est. |